Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quin et Cicero in hac maxime parte versatur. ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.
nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera. quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
rem , de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut
ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?