Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.

et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat

v1-3 p.480
indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.

sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.

ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.