Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur. nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt. ita non dubium erit iudicium, quod orationem praecesserit.
ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. minus Lacedaemone studia
eadem in singulis differentia. maxime favet iudex, qui sibi dicentem assentiri putat. idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus; quae eadem etiam contra valet. quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori.