Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt. quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur?
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. sed proprium laudis est res amplificare et ornare. quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.