Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.
quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, vel
testamenta legibus facta rata sint. intestatorum parentium liberi heredes sint. abdicatus ne quid de bonis patris capiat. nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus tantum civis. in adoptionem dare liceat. in adoptionem dato redire in familiam liceat, si paler naturalis sine liberis decesserit.
qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum; institute herede abdicato decessit. tres omnes de bonis contendunt. nothum , qui non sit legitimus, Graeci vocant; Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus ideoque utimur peregrino. sed ad propositum.