Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.

harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra

v1-3 p.412
velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.

simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet. ceterum quaestionum possunt esse diversi.