Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam

v1-3 p.442
errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.

etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis. neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.