Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali. in legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.
ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor. et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.