Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: negotialis est, in qua, quid iris ex civili more et aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur.
sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi. sunt enim velut regestae in hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci πραγματικούς vocant iuris interpretes.
sed Cicero quidem his pulcherrimos illos
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali. in legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.
ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor. et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.
sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei. nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam