Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
Aristoteles in rhetoricis,
an sit,
quale,
quantum, et
quam multum sit?quaerendum putat. quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, sustuli , sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.
posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem. verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur. an sit? quid sit? quale sit? quantum sit? ad aliquid. hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac
sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? an contra hunc? an hoc tempore? an sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.