Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.

his etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis;

quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.

A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri

v1-3 p.432
putat, Sitne? quid sit? quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint.

idem[*](Iatrocles, B.) Patrocles sentit. tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: paucae res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum. sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere. itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.

horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.

quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine

v1-3 p.434
apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.