Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. et nominis quidem haec origo; nunc quid sit. statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.
non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima
quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione. sed hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum. inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.
nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.