Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. qualitatem in rem et scriptum dividit. scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.
est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.
de substantia est coniectura. quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito
pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.