Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet. nam est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.

idem Theodorus, qui de eo,

an sit
, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri. nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.

sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.

v1-3 p.428
In duo et Posidonius dividit, vocem et res. in voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid. unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.

Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. qualitatem in rem et scriptum dividit. scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.

est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.

de substantia est coniectura. quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito

v1-3 p.430
tantum et tantum de facto quaereretur.

pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.

his etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis;

quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.

A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri

v1-3 p.432
putat, Sitne? quid sit? quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint.

idem[*](Iatrocles, B.) Patrocles sentit. tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: paucae res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum. sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere. itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.

horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.

quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine

v1-3 p.434
apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus. nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.

sunt qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. fecerunt alii totidem status, sed alios,

an sit?
quid sit?
quale sit?
quantum sit?
ut Caecilius et Theon.

Aristoteles in rhetoricis,

an sit
,
quale
,
quantum
, et
quam multum sit?
quaerendum putat. quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, sustuli , sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.

posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem. verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.