Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fuerunt , qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat de eodem et alio.

huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem. infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.

iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. nam

v1-3 p.426
subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.

qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet. nam est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.