Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

causam , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.

hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam. erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.

apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem. sed

v1-3 p.424
quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest. sed utrocunque modo sequetur summa confusio.

neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.

fuerunt , qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat de eodem et alio.

huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem. infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.

iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. nam

v1-3 p.426
subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.