Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video. tempus , quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus. locum , unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere. an exulaverit, qui domi latuit. tempus iterum, quod καιρόν appellant;

hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem

v1-3 p.422
vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator. actum , id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia. numerum , qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit?

causam , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.

hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam. erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.