Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.
recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum. nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat. statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.