Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.

ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus

v1-3 p.408
quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.