Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.

status autem in hoc omne genus materiae iidem, qui in causas, cadunt. adhuc adiicitur, alias esse quaestiones in rebus ipsis,

v1-3 p.406
alias quae ad aliquid referantur: illud, an uxor ducenda? hoc, an seni ducenda? illud, an fortis? hoc, an fortior ? et similia.

causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita: causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem; aut: causa est negotium, cuius finis est controversia. ipsum deinde negotium sic finit: negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.

causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.

ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus

v1-3 p.408
quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto. quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.

quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia. quorum diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.

statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.

quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. et nominis quidem haec origo; nunc quid sit. statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.