Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?

quin etiam in iis, quae ad

v1-3 p.404
personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?