Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.

qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia.

eorum , de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus; ea, quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus aut futurum; praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.