Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

alterum est deliberativum, tertium iudiciale. ceterae species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. illa quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere.

ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia. nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.

omnis autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut et iis, quae significant, id est rebus et verbis. facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.

tria sunt item, quae praestare debeat orator; ut doceat, moveat, delectet. haec enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus

v1-3 p.398
partiuntur. non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent.