Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat. itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum.
sed tria an plura sint, ambigitur. nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.