Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem

v1-3 p.390
nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem. quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis.

namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat. itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum.

sed tria an plura sint, ambigitur. nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.

verum et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed paene innumerabilia videantur.

nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, obiurgamus, maledicimus, describimus, mandamus, renuntiamus, optamus, opinamur, plurima alia?

ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam

v1-3 p.392
late fusam tam breviter astrinxerint. quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant;

nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.

qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia.