Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse existimarent sed opera oratoris; eius enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera.

quod si accipimus, nihil arti relinquemus. nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia; vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest.

in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient, quae non ab allis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt: partes igitur.

nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem

v1-3 p.390
nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem. quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis.