Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.

Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. his plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus.

v1-3 p.536
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita,

verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.

perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.

cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.