Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
causa facti non in omnes controversias cadit. nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
nam in coniectura est quaestio ex illo factum , non factum an factum sit. ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. at in qualitate, matrem Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio. quando ergo? ilia patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio.
utuntur alii et talibus exemplis: qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic.