Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.

Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes.

Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους

horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quidquam, quod ornatum oratorium habeat; eius aliqua ferri. equidem non reperio quidquam

v1-3 p.376
tanta eloquentiae fama dignum; ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo scriptum patent, haec autem, quae feruntur, ab alis esse composite.