Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.
illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.