Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.
hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus. nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.
praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius; post quem tacere