Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit; nos autem Aristoteli credimus. hinc velut diversae secari coeperunt viae.

nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus: turpe esse tacere et Isocraten pati dicere. ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. eodem tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est.