Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit? non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.
plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.