Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat; sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.

nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui

v1-3 p.270
docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.

et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit? non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.

plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.

multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.

nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles; alioqui neutrum sine altero sufficit. et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere

v1-3 p.272
nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.