Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. nam et plus auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant.
aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. verum id quoque tum fieri