Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.

illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus

v1-3 p.262
praecipue diligentia constet.