Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent. utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt.

namque incipientibus

v1-3 p.260
danda erit velut praeformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.

nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi.

cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.