Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor,
ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero , ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est
similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.
firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet, et novos,
quibus et ipsis multa virtus adest. neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito.
multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur. quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse,
quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim? sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare. tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus.
alii , cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos:
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt.
habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent. utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt.