Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. nam quidam illos minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum.

ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor,

ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero , ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.