Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra. nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.

an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua.