Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque solum haec ipse debebit docere praeceptor

v1-3 p.252
sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint?

hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?

sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra. nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.

an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua.

nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas

v1-3 p.254
fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.