Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
neque solum haec ipse debebit docere praeceptor
v1-3 p.252
sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?