Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur; non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae nihil ex communi habitu boni perdiderunt.

atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.