Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat. hinc spes roboris. maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. facile remedium est ubertati;
sterilia nullo labore vincuntur. ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur. materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat.
quod me de his aetatibus sentire minus
inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient.
ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur.
quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo