Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quaeri solet,

v1-3 p.242
communia omnibus.

aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.

sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum. reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur.

nam vitium aut in verbis aut in rebus est. in verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis.

nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur. iusti tamen species non simpliciter excuti solent. aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane

v1-3 p.244
poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.

utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. quaedam an obtineri possint, ambigi solet. ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.

nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. sed de his nihil hoc loco praecipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.