Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo
vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia.
ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus evagari satis fuerit.
legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris.
quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quaeri solet,