Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.

v1-3 p.234
Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.

inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.