Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia;
aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.