Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia;
aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.