Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.
sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud [*]( aliud, added by Ed. Gryphiana. ) non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia;
aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.
hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat. verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. habent autem
nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur.
sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus. namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
nam locos quidem, quales sunt de testibus,
quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant.
necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo